- AGATHIAS
- AGATHIASsive ut se in Epigrammatis vocat, Agathius, historicus Graecus, natus Myrinae, quae in asia veterum Aeolensium colonia fuit, ad ostia Pythici fluv. sita, ut ipse in Praefatione ait, ubi et se patre Memnoniô progagatum asserit, ac iuri et legibus operam dedisse, unde et Scholasticus vocabatur, qui aliô nomine Advocatus dicitur. Erant enim Scholoe collegia Iurisperitorum. Fuit autem Advocatus Smyrnae, testante Suidâ, qui eum ςχολαςικὸν Σμυρναῖον vocat. Praeter Epigrammata multa, quae in Anthologia habemus, condidit libros 5. de Imperio et rebus gestis Iustiniani, nec tamen omnia de eo refert, sed inde, ut ipse ait, coepit, ubi desiie Procopius. Etiam Δαφνιακὰ, atque alia, partim prosâ, partim carmine exaravit, ut Suidas restatur; imo meminit ipse in Praefatione historiae suae, ubi se a puero ait admodum carmine fuisse delectatum, ac panxisse hexametrô versu poematia quaedam amoribus, et istiusmodi illecebris variegata, eaque Daphniaca appellari. Dictione utitur tersâ et floridâ. Gentilem fuisse praeter alia ostendit illud φατὶν, quô l. 3. utitur, cum sermo sit de Martyrio B. Stephani. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.